monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 1
Nato in Bethleem Domino Salvatore, sicut sacra Evangelii testatur historia, pastoribus qui in regione eadem erant vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum, angelus Domini magna cum luce apparuit, exortumque mundo Solem iustitiae non solum coelestis voce sermonis, verum etiam claritate divinae lucis astruebat. Nusquam enim in tota Veteris Instrumenti serie reperimus angelos, qui tam sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse; sed hoc privilegium recte hodierno tempori servatum est, quando exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et iustus Dominus. Verum ne parva unius angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo coelestium agminum, quae gloriam Deo caneret, pacemque simul hominibus praedicaret, adfuit, aperte demonstrans quia per hanc nativitatem homines ad pacem unius fidei, spei et dilectionis, atque ad gloriam divinae laudationis essent convertendi. Significant autem mystice pastores isti gregum doctores quosque ac rectores fidelium animarum. Nox, cuius vigilias custodiebant super gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque subiectos omnes qui perfecte vigilant, custodire non desistunt. Et bene nato Domino pastores super gregem suum vigilant. Ille etenim natus est, qui dicit: Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis . Sed et tempus imminebat quo idem pastor summe bonus, missis in mundum pastoribus, oves suas, quae longe lateque dispersae errabant, ad semper virentia coelestis vitae pascua revocaret. Quarum curam summo pastori praecepit: Si diligis me, pasce oves meas . Quod apertius aperiens, ait: Confirma fratres tuos .